- PHENGITES
- PHENGITESlapis pellucidus, de quo Plinius l. 36. c. 22. Nerone Principe in Cappadocia repertus est lapis duritiâ marmoris, candidus atque translucens, etiam quâ parte fulvae inciderant venae, ex argumento Phengites appellatus, Hôc construxerat aedem Forrunae, quam Seiam appellant —— Quare etiam foribus opertis interdiis ibi claritas diurna erat, haud aliô quam specularium modô, tamquam inclusâ luce, non transmissâ. Nempe ex corporibus perfecte pellucidis, ut quae omnes colores transmittunt, Phengites non est: qualia sunt caelum, et praeter terram reliqua elementa, et vitrum et crystallus et metallum gypsinum et obsidiarius vel opsianus lapis et specularis et selenites, qui hodie talchus vocatur, mutuatô a Persis Arabibusque nomine: sed ex iis, quae solâ luce transmissâ reliquos colores retinent. Quomodo apud Suidam cornu est διαφανὲς: unde tauro, qui Europam rapuit, tribuit Poeta,Cornua parva quidem, sed quae contendere possesFacta manu, puraque magis pellucida gemmâ.Quandoque etiam alabastrites, qveni Plinius eiusd. l. c. 8. probati dicit, quam maxime mellei coloris, in vertice maculosi atque non translucidi. Quale est, quod de murrhinis, quas porcellanas vocamus, tradit l. 37. c. 2. His maculae pingues placent, translucere quidquam aut pallere vitium est. Et c. 10. Morion Indica nigerrimô colore translucet. Contra quam Philosophus, qui scribit, τὸ μέλαν μὴ εἶναι διαφανὲς, nigrum non esse pellucidum. Tamen etiam in Theophrasto lapis in Aegypto describitur μέλας διαφανὴς, ὁ μείως τῷ Χίῳ, niger: pellucidus, ut qui in Chio est. Nempe διαθανεῖς et translucidos huiusmodi lapides vocant Plinius et Theophrastus. quia lucem transmittebant: Sed eosdem pellucere, negavit Philosophus, quia reliquis coloribus pervii non erant. Idem et de margaritis dici potest. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 6. Vide quoque infra Specular.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.